monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 6, 3
Ita ergo processit ex illa, quam diximus, disciplina aliud perfectionis genus, cuius sectatores anachoretae, id est, secessores merito nuncupantur, eo quod nequaquam contenti hac victoria qua inter homines occultas insidias diaboli calcaverunt, aperto certamine ac manifesto conflictu daemonibus congredi cupientes, vastos eremi recessus penetrare non timeant, ad imitationem scilicet Ioannis Baptistae qui in eremo tota permansit aetate: Eliae quoque et Elisaei, atque illorum de quibus Apostolus ita commemorat: Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae . De quibus etiam Dominus figuraliter ad Iob: Quis, ait , est qui dimisit onagrum liberum, et vincula eius resolvit?